2 Timothy 3

. Non Dominum, ut Petrus, qui ter interrogatus a Domino, ter professus est se eum diligere dicens: Unde et Dominus ei oves pascendas credidit: quia in pascendis ovibus vera monstratur dilectio, si quis ibi non quaerit sua, sed quae Christi sunt. Ex eo autem quod seipsos, non Deum amant, quasi ex radice haec quae sequuntur mala oriuntur. Illi sunt ingrati qui corrigentibus mala pro bonis reddunt. . Quia habent eadem sacramenta cum piis. Virtus est, charitas de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta. Ingrediebantur enim domos mulierum, et decipiebant eas. etc. Nos autem semper ambulemus in via donec eo veniamus quo ducit via, nusquam in illa remaneamus, donec perducat ubi maneamus. Atque ita et quaerendo tendimus, et inveniendo, ad aliquid pervenimus. etc. Quasi dicat: Tales seducunt: veritati autem semper resistunt. Et hoc est quod ait: etc. Jannes et Mambres, duo fratres, fuerunt magi Pharaonis. Horum nomina non invenit Apostolus in divinis libris, sed in apocryphis, de quibus hoc sumitur. Hi autem restiterunt Moysi usque ad tertium signum, in quo defecerunt dicentes: Et sicut illi restiterunt Moysi, ita hi scilicet haeretici mihi resistunt. . etc. Tales sunt qui timent hos laedere coram quibus loquuntur qui non praeparant ad tentationes, sed promittunt felicitatem hujus saeculi, quam Deus ipse saeculo nos promisit. Ille praedicit labores usque in finem venturos saeculo: tu prospera. Ille ad confortandum cor tuum, venit pati, mori, sputis illiniri, spinis coronari, opprobria ferre, fel et acetum bibere, ligno configi. Omnia haec ille tulit pro te. Ille confortans infirmum, ut cum crediderit, non speret prospera hujus saeculi; unde: . etc. Multum signat prodesse Veteris Testamenti habere notitiam, ubi Christi persona et incarnatio insinuatur quae ad salutem hominum valet. . .
Copyright information for VulgGlossa